monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8 > sectio 166 > sectio 76 > sectio 34 > sectio 90 > 8 > 14 > 6 > csg75.754 > 14 > CAPUT XXXVII. De cogitationibus. > sectio 38 > sectio 2 > sectio 90 > sectio 49 > 8 > sectio 95 > 1 > sectio 49 > 17 > 7 > 8 > CAPUT III.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , II. <<<     >>> IV.

CAPUT III.

1 His dictis accendit militum fortitudinem, quibus reparantibus vallum, plerique per praerupta subtraxere se obsidioni.
2 Nam iam et alimoniae inopia incessebat, et infracta muri cessura machinis arbitrabantur.
3 Unus deinde fons intra urbem, et ipse muris proximus erat, quae res eos in summo timore posuit, ut frequentissimi dilaberentur.
4 Qui vero permanendum putarunt, pertinaciter praeliabantur.
5 Interea Romani turrem altissimam suffodientes, vi maxima subruerunt.
6 Quo casu concussa civitas, perturbati omnes totius urbis paventes ruinas.
7 Unde et Chares aeger corpore, tanti terrore sonitus exanimatus, mortem implevit.
8 Romani tamen, patefacta urbe, ingressu abstinuere, donec Titus ingressus est, qui dolore paterni periculi excitus, cum paucis in urbem irruit, et maximam Iudaeis cladem invexit.
9 Tantum qui in superioribus erant, saxa volventes accessu prohibebant Romanos: spicula torquebant, sagittas iaculabantur.
10 A Iudaeis impulsa facile in pronum saxa devolvebantur, missilia perveniebant, descendebant sagittae non sine eorum periculo quos offenderant.
11 Romanis adversum editiora montis iactus inefficax, conatus irritus, atque ipsis periculosus; cum subito orta venti procella, Iudaeorum retorquebat sagittas, repellebat spicula.
12 Quae vero Romanus exercitus iaculabatur, in hostem referebat: ita elementorum ipsorum repagulis et ventorum turbinibus oppressi, supremo excidio captae urbis universi, quicumque illic reperti sunt, interiere.
13 Quatuor tantum millia a Romanis interfecta: quinque millia praecipitio periisse accepimus: nulli aetati venia data.